- PHASIANUS
- PHASIANUStertiô pulchritudinis locô inter aves memoratur, Statio Epicedio in Psittacum Melioris Atedii, Sylv. 4. l. 2. v. 25.Psittacus, ille Plagae viridis regnator Eoae,Quem non gemmatâ volucris Iunonia caudâVinceret, adspectu gelidi non Phasidis ales:ubi pulchritudinis primas Psittaco, secundas Pavoni, tertias Phasiano tribuit. Solon vero inter formosissimas quidem aves similiter Phasianum recensuit, sed is gallum addebat gallinaceum, qui cum pulcherrimus plurimum sit, minus tamen a forma laudari solet, quia avis illa usque adeo vulgaris. Is itaque cum videret, Croesum exquisitum in morem ornatum et sublimi in solio considentem, rogatus ecquod pulchrius vidisset spectaculum, respondit apud Laertium, l. 1. c. 51. Ἀλεκτρυόνας, φασιανοὺς καὶ τα??? φυσικῷ γὰρ ἄνθει κεκόσμηνται καὶ μυρίῳ καλλίονι, Gallos gallinaceos, Phasianos atque pavones: naturali enim nitore atque incredibili vestiuntur ornatu. Nec de alite hac adscribere pigebit, quid senserit Gybertus Longolius Ultraiectinus, Christophori Longolii patruus, eleganti dialogô suô de avibus: Phasianis numquam quidquam speciosius contemplatus sum. Valeant omnes Pictores: ipse Apelles, si redivivus foret, varietatem et splen???rem pennarum plumarumque imitari non posset. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 80. Carnem eius carni gallinarum non cedere, sapore etiam superare, notat Galenus, unde illum laudatissimis avibus, gallinae, columbae, perdici, attagenae, adponit, de aliment facult. l. 3. c. 19. Imo Averroes et Petrus Aponensis, ob succi quoque ac nutrimenti bonitatem, avium cunctis illum praeponunt, pluribusque eius temperamentum celebrat Ulysses Aldrovandus Ornithologiae l. 13. Non dubium autem, quin non ista solum, sed et raritas quoque, maius eius pretium fecerint. Itaque negat Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 45. eum se posse mittere amico,Si Libycae nobis volucres, et Phasidos essent,Acciperes: at nunc accipe cortis aves.Sed minus hoc mirandum in Equite Romano, haut magna in re. Maiorem habet admirationem, quod Capitolinus, c. 12. narrat, pertinacem Imperatorem numquam hanc avem privatô edisse conviviô, vel cuipiam amicorum mississe. Nec Alexander Severus mensis eam imponisivit, nisi Kalendis Ianuariis, Hilariis MatrisDeum, Ludis Apollinaribus, Iovis epulo, Saturnalibus et maioribus huiusmodi festis, ut auctor est Lamprid. c. 37. Imo et de Ptolemaeo proditum, non degustâsse unquam Phasianum, sed velut κειμήλιον servâsse, ut proditum Athenaeo l. 14. Fuit autem is Ptolemaeus VII. cognomine Physcon sive Euergetes II. de quo merito quis miretur, gulae sic temperare potuisse, qui usque adeo esset incontinens: praesertim cum non modo haberet Phasianos, e Media apportatos, sed alios etiam ex ovis, quae gallinis cortalibus subiecerant, exclusos Alexandriae, idque tantô numerô, ut iis quottidie vesci posset, quemadmodum ipse l. 12. operis eius, quô viginti quatuor Historiarum libros complexus erat, de se prodidit. Sed enim nihil aeque Regem impulit, ut ostentationis causâ tantum Phasianorum aleret, quam quod miraculi pene locô haberetur, id avis genus nasci et educari in Aegypto. Solum enim illis caelumque frigidum convenit: quale constat esse tum Mediae, unde translati in Aegyptum; tum Colchidos; ubi nisi abundâssent, non a Phaside, Colchidis fluvio, Phasianorum iis datum foret nomen: Imo in Europam inde transvecti. Notum illud Petronii d. l.Ales Phasiacis petita Colchis.Et hoc Martialis in Xeniis, l. 13. Epigr. 72.Argivâ primum sum transportata carinâ,Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.Coxêre olim, ad maiorem gulae voluptatem. non in aquis, sed vapore calidô ex aquis penetrante. Hieronym. Ep. ad Oceanum 87. Domum suam bene regentem, non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut celatas patinas struat, non ut Phasidos aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant artifici temperamentô. Cum Tetraonibus eosdem confundit Ptolemaeus praefatus apud Athenaeum, sed Tetraones, anserini potius esse generis, ex Plinio discimus; nisi vox tetraonis sit antiqua et diversi generis avibus attributa. Vide iterum voss. Opere praefatô l. 3. c. 91. qui, ut de aetate quoque aliquid adiciam, Phasianos ac perdices, vivere annis 16. docet loc. cit. c. 79. et hecticâ laborantibus conducere, c. 96.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.